FALCO

FALCO
FALCO
sen Accipiter, futuri maximi boni spem certam, in auguriis olim faciebat: Unde Darius, paulo ante quam Persico potiretur regno, accipitrum duo paria vulturem vellicantium conspectu, spem futurae magnitudinis animo concepisse legitur apud Herod. Musâ 3. c. 76. In cuius rei memoriam, pallam auro distinctam Darii ultimi aurei accipitres, velut rostris inter se corruerent, adornabant, apud Curt. l. 3. c. 3. Venatio quae Falcone, qui inter accipitres primas obtinet, fieri solet, ignota Graecis non minus, quam veteribus Romanis erat. Itaqueve Aristot. quod vulgo ferebatur, Thracum pueros, societate cum accipitribus initâ solitos aucupari, id portentosum censet, atqueve incredibile: etis similia Ctesias de aquilis Indicis prodidisset. Demum circa Constantini, et Theodosit tempora inter Romanos coepit; et primi quidem Iulius Firmicus et Sidon. Apollinaris Falconum. asturum et accipitrum proelia memorant. Itaqueve his temporibus Protohieracarius esse incepit, sub quo alii in Curopalatae matricula notabantur. Mox etiam ars ea libris consignata est: cuius antiquissimus scriptor fertur Demetrius C P. quem vertit Latine Petrus Gillius, vir utriusqueve linguae et naturalis Historiae scientissimus. Qui et alterum transtulit eius argumenti opus, sed recentioris scriptoris ac durioris styli, quod inscribitur: Ο᾿ρνεοσόφιον ἀγροικότερον, ut incerti vedeatur Auctoris. Imo et prius, quod alias ωερὶ τῆς τῶ Ι῾εράκων ἀνατροφῆς τε καὶ ἐπιμελείας, in Mediceo codice simpliciter scribitur, Βιβλίον ἱερακοσοφικόν. Quae ambo Lutetiae ex Medicea prodiêre Bibliotheca, curâ Nicolai Rigaltii: qui addidit quoqueve excerpta ex libro incerti Scriptoris de Natura Rerum; ubi agitur de diversis Falconum sive accipitrum generibus, eorumque morbis ac medicina. E iunioribus tres de re Accipitraria libros elegantissimo scripsit carmine Iacobus
Aug. Thuan. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de Philos. c. 7. et supra in voce Accipiter. Hinc Falconarius, praepositus falconibus, apud Hinemarum Rem. de Ord. Palatit c. 24. dignitas Palatii est, Gall. Fauconier, Ital. Falconiere: quibus qui praeerat, Graecis Byzantinis Πρωτοιερακάριος dicitur uti vidimus, cuius officii, praeter Codin. meminit Pachymeres l. I. c. 8. et l. 10. c. 25. Vide quoqueve infra in Protohieracarius. In Francia, Magnus Franciae Flaconarius, appellatur, in Computo hospitii Regis I. Ian. A. C. 1312. apud Car. du Fresne, ubi de iuribus eius et praerogativis, in Aula, illius complura habes, in Gloss. e quo etiam de Falconibus ista hîc subnectere placuit: Capiuntur falcones, aut in nido et Nidularti dicuntur, vulgo Gall. Niais; aut iam adulti, et Ramales, Friderico II. l. de Arte ven. Ramagii; Gallis vulgo Branchus; adultiores, tamen antequam primum deplumentur, Horni seu Hornotini sunt, vulgo Gallis Sores; postquam iam annum egêrunt, et plumas exsuêrunt, hos anniculos et deplumatos, Mutatos seu Muez appellant. Vide eundem Car. du Fresne in vocibus Gentilis, Girofalcus, Lainerius, Mutatus, Nidasius, Sacrus, Smerilionus, Sorus etc. ut et hîc infra, in voce Sahinus. Salmas. ex Orneosophio Graecorum praefato, ἐξωπιάςτους, qui foris capiuntur et extra nidum, Passagers Gallis; πωλοτρόφους vero, qui in nido, Graecis vocatos, illosque meliores istis ac praestantiores habitos, adnotat Salmas. ad Solin. p. 773.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Falco — und Ursela Monn, 1986 bei der Filmpremiere von Geld oder Leber! in Deutschland (Essen) Falco (* 19. Februar 1957 in Wien; † 6. Februar 1998 zwischen Villa Montellano und Puerto Plata in der Dominikanischen Republi …   Deutsch Wikipedia

  • Falco 3 — Studioalbum von Falco Veröffentlich …   Deutsch Wikipedia

  • Falco — may refer to:Aves* Birds of the genus Falco , better known as the Falcons * The Italian word for Hawk.People* Falco (musician), Austrian pop/rock star * Quintus Pompeius Falco, a Roman governor of Britannia * Edie Falco, actress * Tav Falco,… …   Wikipedia

  • Falco 3 — (1985) Album par Falco Sortie 1985 Genre New wave Producteur Bolland Bolland Label GiG …   Wikipédia en Français

  • FALCO (L.) — FALCO Louis (1942 1993) Élève du chorégraphe mexicain José Limón, Louis Falco a été l’interprète exceptionnel d’une danse souple et fluide que l’on aurait pu croire, par sa fraîcheur, improvisée. Né à New York en 1942, de père napolitain et de… …   Encyclopédie Universelle

  • falco — s.m. [lat. falco onis ] (pl. chi ). 1. (zool.) [uccello dei falconidi] ▶◀ ‖ astore, girifalco. ▲ Locuz. prep. (con uso fig.): da falco [di vista, molto sviluppata] ▶◀ acuto, aguzzo, (lett.) cerviero, penetrante; di falco [di occhi, dallo sguardo… …   Enciclopedia Italiana

  • Falco —   eigentlich Johann Hölzel, österreichischer Sänger, Komponist und Produzent, * Wien 19. 2. 1957, ✝ bei Puerto Plata (Dominikanische Republik) 6. 2. 1998; nach Musikstudium und diversen Bandaktivitäten gelang ihm 1982 der Durchbruch mit dem… …   Universal-Lexikon

  • Falco — Fréquent en Italie, c est un nom de personne issu du latin falco (= faucon), sans doute réimporté par les peuples germaniques, chez qui la racine falc a été très largement utilisée dans la formation de patronymes. Avec pluriel de filiation :… …   Noms de famille

  • Falco — Falco, Falke, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Falco — (lat.), Falke, Edelfalke; Falconidae (Falken), Familie der Raubvögel (s.d.); Falconinae (Edelfalken), Unterfamilie, s. Falken …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Falco — (lat.), s. Falken …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”